Close Window

[2] Si tibi increpatoria et solito duriora propono, facit hoc insolentia tua, et iniquitas ex adipe prodiens, quae cum multis exhortationibus meis amicabiliter et blande sollicitata sit, correctionis tamen beneficium non admisit. Si de salute animae tuae, aut saltem de incolumitate corporis cogitares, plus animae et minus corpori, minus ventri et plus spiritui deservires. In animae tuae perniciem coniurasti, atque in ipsius gravamen ventris imploras auxilium; cuius ingluvies, dum omnia devorando vivere appetit, sua voracitate mortificat animam, et interioris hominis lumen obtenebrat.