Close Window

[2] Si ea quae scribo, austera tibi videntur et dura, tu tamen cum aequanimitate sustineas; nam haec omnia dictat exuberans dilectionis affectio, et ex abundantia cordis os loquitur. Zelo et sitio salutem tuam in visceribus Christi. Unde et huius series exhortationis tota emanat de medullis animae, et ex adipe charitatis. Diu obmutui, et silui a bonis. Eram enim apud te tanquam vas perditum, quasi mortuus a corde, utpote, qui tuum dedignabaris avunculum scripto vel nuntio salutare.