[2] Quod cum ab initio nascentis Ecclesiae Domino dicente necessarium fuerit, maxime his diebus necessarium hoc esse videmus, cum manifesta novissimorum dierum signa prae oculis habemus, secundum quod praedictum est homines seipsos amantes (II Tim. III), sua quaerentes, quae Dei sunt post dorsum ponentes, tam viros quam mulieres per omnia corporis sui membra ordinem naturae adulterantes, et in hunc modum plurima quae non tantum facere, sed turpe est etiam dicere.