Close Window

[2] Invidiae proprium est laudem alterius suam reputare iniuriam; sed probata in vobis religio, et nativae benignitatis interpres, morum iucunda suavitas sibi ad contumeliam non ascribet, quod Cisterciensium aut Carthusiensium ordinem visus sum prae caeteris commendasse. Nihil vobis in eorum commendatione detraxi. Illos approbo, et vos laudo; ipsorumque titulos in vestrae famae praeiudicium non erexi.