[2] Eram decanus Ecclesiae de Wolverhampton in dioecesi Cestrensi, quae tamen nulli erat obnoxia, vel subiecta pontifici, nisi archiepiscopo Cantuariensi et regi. De antiquissima enim consuetudine, quae apud multos pro iure habetur, reges Angliae semper illum donavere decanatum. Ad decanum vero spectabat donatio et institutio praebendarum. Porro, quia clerus ille omnino indisciplinatus erat, sicut Wallenses, et Scoti, tanta in eis obrepserat vitae dissolutio, ut vitium evaderet in Dei contemptum, in animarum perniciem, atque in infamiam cleri, et in totius populi sibilum et derisum.