[2] De cuius cordis anxietate sollicita perquisitione quod sentio, et quod de canonicis Scripturis collegi, fraternitati vestrae rescribo, quia licet inordinate accesserit ad sacrum ordinem, sacramenti tamen accepit sanctitatem; sed tamen quandiu in perversa intentione lucrorum temporalium perstitit, fictus et solo sacramento sacerdos fuit sibi ad perniciem, licet aliis ad salutem.