[2] C. Quid in aliis casibus? A. Nihil verum significat addito est non est, nisi addantur aliae partes, ut, hominis est, ut mortalis sit et rationalis. Item, homini est risus proprium accidens. Ita et caeteris casibus. C. Scio cum dico: Homo est, vel, homo non est, verum esse vel falsum. Sed cum dico: Homo vel non homo; homo enim nomen est; sed quid sit non homo velim ut dicas. A. Homo nomen est, ut dicis; non homo infinitum nomen est; hominem enim negas, nec tamen quid sit ostendis.