[2] Audivi te nuper inter abbates et archidiaconos, atque alios magnae honestatis viros de puritate tuae conscientiae gloriantem, coepique mirari unde tantae innocentiae securitas obvenisset. B. Iob veretur omnia opera sua , et Isaias propheta omnes iustitias suas panno comparat menstruatae . Si in tuis infirmitatibus gloriaris, non eris insipiens . Si te ipsum commendas, non est commendatio haec secura: non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat.