[2] Ergo, fratres, ideo mali bonum Patrem habemus, ne semper mali remaneamus. Nemo malus facit bonum. Si nemo malus facit bonum, homo malus quomodo se facit bonum? Facit de malo bonum, qui semper est bonus. Sana me, Domine, inquit, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero . Quid mihi dicunt vani vana: Tu te salvum facis, si volueris? Sana me, Domine, et sanabor. Nos boni conditi sumus a bono: fecit enim Deus hominem rectum ; arbitrio autem nostro facti sumus mali. Potuimus esse ex bonis mali, et poterimus esse ex malis boni. Sed qui semper est bonus, ipse facit ex malo bonum: quia ipse homo voluntate sua se sanare non potuit. Non quaeris medicum, ut vulneres te: sed cum vulneraveris te, quaeris qui sanet te. Bona ergo secundum tempus, bona temporalia, corporalia, carnalia novimus dare filiis nostris, etiam cum simus mali. Bona enim sunt et ista, quis dubitet? Piscis, ovum, panis, pomum, frumentum, lux ista, aer iste quem ducimus, bona sunt haec: ipsae divitiae in quibus homines extolluntur, et pares suos homines alios non agnoscunt: in quibus, inquam, homines extolluntur, magis amantes vestem fulgentem, quam cogitantes communem cutem; ipsae ergo divitiae bonae sunt: sed ista omnia bona quae commemoravi, a bonis et malis haberi possunt; et cum bona sint, bonos tamen facere non possunt.