Close Window

[2] Congruenter vivite, maxime vos, candidati Christi, recens baptizati, modo regenerati, sicut vos ante admonui, et modo dico, et sollicitudinem meam pronuntio; quia timorem mihi maiorem ingessit praesens evangelica lectio: observate vos, nolite imitari malos christianos. Nolite dicere: Faciam hoc, quia multi fideles hoc faciunt. Hoc non est defensionem parare animae, sed comites ad gehennam inquirere. Crescite in hac area dominica: in hac invenietis bonos, qui et vobis placeant, si et vos boni fueritis. Numquid enim peculium nostrum estis? Haeretici et schismatici de furtis dominicis peculia sibi fecerunt, et greges non Christi, sed suos contra Christum pascere voluerunt. Plane in ipsis depraedationibus suis titulum illius posuerunt, ut praedae ipsorum quasi defenderentur per titulum potentis. Quid facit Christus quando tales convertuntur, qui foris ab Ecclesia titulum eius Baptismatis acceperunt? Eiicit praedatorem, titulum non deponit, et possidet domum: quia invenit ibi titulum suum. Quid opus est ut mutet nomen suum? Numquid attendunt quod ait Dominus Petro, Pasce agnos meos, pasce oves meas? Numquid dixit ei, Pasce agnos tuos: aut, Pasce oves tuas? Exclusis autem, quid dixit in Canticis canticorum ad Ecclesiam? Loquens sponsus ad sponsam ait, Nisi cognoveris temetipsam, pulchra inter mulieres, exi tu. Tanquam dicens, Non ego te eiicio, exi tu, nisi temetipsam cognoveris, pulchra inter mulieres, nisi cognoveris te in speculo Scripturae divinae; nisi attenderis, o mulier pulchra, speculum quod te falso nitore non fallit: nisi cognoveris quia de te dictum est, Super omnem terram gloria tua ; quia de te dictum est, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae ; et alia innumerabilia testimonia, quae catholicam Ecclesiam commendant. Nisi ergo cognoveris, partem non habes, haeredem te non potes facere. Ergo, exi tu in vestigiis gregum, non in societate gregis: et pasce haedos tuos , non quomodo Petro dictum est, oves meas. Petro dicitur, oves meas; schismaticis dicitur, haedos tuos. Hic oves, ibi haedos: hic meas, ibi tuos. Recolite dexteram et sinistram iudicis nostri: recolite ubi stabunt haedi, et ubi oves : et apparebit vobis ubi dextera, ubi sinistra, candida et nigra, luminosa et tenebrosa, pulchra et deformis, acceptura regnum et inventura supplicium sempiternum.