[2] Circa primum sciendum est, quod Averroes dicit quod Aristoteles in hoc capitulo non intendit inquirere in universali utrum motus sit sempiternus, sed de primo motu. Sed si quis consideret et verba et processum philosophi, hoc est omnino falsum. Verba enim philosophi universaliter de motu loquuntur, quia dicit: 'utrum factus sit aliquando motus, cum non esset prius, et corrumpitur iterum sic quod moveri nihil sit'. Ex quo manifeste apparet quod non de aliquo motu determinato quaerit, sed universaliter: utrum aliquando nihil fuerit motus. Ex ipso etiam Aristotelis processu apparet hoc esse falsum. Primo quidem quia consuetudo sua est, semper ad propositum ex propriis argumentari; si quis autem sequentes rationes consideret quas inducit, in nulla earum sumitur aliquid pro medio, quod proprie ad primum motum pertineat, sed ad motum in communi. Unde ex hoc satis apparet quod intendit hic inquirere de sempiternitate motus in communi. Secundo quia, si iam probatum esset quod est aliquis motus unus vel plures sempiterni, frustra inquireret inferius, utrum aliqua moveantur semper; cum hoc iam esset probatum. Ridiculum est etiam dicere quod Aristoteles inferius reiteret suam considerationem a principio, quasi aliquid omisisset, ut Commentator fingit. Erat enim copia Aristoteli corrigendi librum suum, et supplendi in loco debito quod fuerat omissum, ut non inordinate procederet. Si enim hoc capitulum exponatur secundum praedicti Commentatoris intentionem, omnia sequentia confusa et inordinata apparebunt. Nec est mirum: quia uno inconvenienti posito, alia sequuntur. Adhuc autem manifestius hoc apparet per hoc, quod Aristoteles inferius inquirere intendens de sempiternitate primi motus, utitur eo quod hic demonstratur, quasi principio: quod nullo modo faceret, si hic probasset primum motum esse aeternum. Ratio autem ex qua Averroes motus fuit, omnino frivola est. Dicit enim quod si dicatur quod Aristoteles hic intendit inquirere de sempiternitate motus in communi, sequetur quod consideratio Aristotelis hic sit diminuta; quia non apparet per id quod hic determinatur, quomodo motus semper possint continuari ad invicem. Sed hoc nihil est: quia Aristoteli sufficit in hoc capitulo probare in communi quod motus semper fuerit; qualiter autem sempiternitas motus continuetur, utrum per hoc quod omnia semper moveantur, vel per hoc quod omnia quandoque moveantur et quandoque quiescant, vel per hoc quod quaedam semper moventur, quaedam vero quandoque moventur et quandoque quiescunt, statim immediate inquiret. Sic igitur secundum hanc intentionem exponendum est praesens capitulum, quod intendit hic inquirere de motu in communi. Quaerit ergo secundum hoc, utrum motus in communi aliquando esse inceperit, ita quod prius nihil unquam motum fuerit; et quandoque sic deficiat quod nihil postmodum moveatur: aut e contrario, neque unquam inceperit, neque unquam deficiet; sed semper erat, et semper erit. Et ponit exemplum in animalibus, propter hoc quod quidam dixerunt mundum esse quoddam animal magnum. Videmus enim quod animalia vivunt, quamdiu apparet in eis aliquis motus: cessante autem omni motu, dicuntur animalia mori. Sic igitur et in tota universitate naturalium corporum motus consideratur ut vita quaedam. Si ergo motus semper fuit et semper erit, ista quasi vita naturalium corporum erit immortalis et sine cessatione.