[1] Scitis, fratres; in Christum enim credentes didicistis, et assidue etiam nos ministerio nostro commendamus vobis; quod medicina tumoris hominis, humilitas est Christi. Non enim perisset homo, nisi superbia tumuisset . Initium enim, sicut Scriptura dicit, omnis peccati, superbia . Contra initium peccati, initium iustitiae necessarium fuit. Si ergo initium omnis peccati superbia; unde sanaretur tumor superbiae, nisi Deus dignatus esset humilis fieri? Erubescat homo esse superbus; quoniam factus est humilis Deus. Nam quando dicitur homini ut humiliet se, dedignatur: et ut velint homines vindicari quando laeduntur, superbia facit. Cum humiliari dedignantur , vindicari volunt: quasi poena cuique prodesse possit aliena. Laesus et iniuriam passus, vindicam vult: de aliena poena sibi quaerit medicamentum, et acquirit grande tormentum. Ideo in omnibus Dominus Christus humiliari dignatus est, praebens nobis viam: si tamen dignemur ambulare per eam.