[1] Postquam philosophus in praecedenti libro ostendit quod necesse est ponere primum mobile, et primum motum, et primum motorem; in hoc libro intendit inquirere qualis sit primus motor, et primus motus, et primum mobile. Et dividitur in partes duas: in prima praemittit quoddam quod est necessarium ad sequentem investigationem, scilicet motum esse sempiternum; in secunda procedit ad investigationem propositi, ibi: principium autem considerationis et cetera. Circa primum tria facit: primo movet dubitationem; secundo ostendit veritatem secundum suam opinionem, ibi: incipiemus autem primum etc.; tertio solvit ea quae in contrarium obiici possunt, ibi: contraria autem his et cetera. Circa primum tria facit: primo proponit dubitationem; secundo ponit opiniones ad utramque partem, ibi: sed quanti quidem etc.; tertio ostendit utilitatem huius considerationis, ibi: considerandum igitur de hoc et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit dubitationem de qua investigare intendit; secundo respondet tacitae quaestioni, ibi: esse quidem igitur et cetera.