Close Window

[1] Postquam philosophus determinavit de principiis rerum naturalium, et de principiis huius scientiae, hic incipit prosequi suam intentionem determinando de subiecto huius scientiae, quod est ens mobile simpliciter. Dividitur ergo in partes duas: in prima determinat de motu secundum se; in secunda de motu per comparationem ad moventia et mobilia, ibi: omne quod movetur etc., libro VII. Prima dividitur in duas: in prima determinat de ipso motu; in secunda de partibus eius, in quinto libro, ibi: transmutatur autem et cetera. Circa primum duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo exequitur, ibi: est quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit: primo dicit de quo principaliter intendit; secundo ponit quaedam ei adiuncta, quae ex consequenti intenduntur, ibi: determinantibus autem et cetera.