[1] Miracula Domini nostri et Salvatoris Christi Iesu, omnes quidem audientes et credentes movent: sed alios atque alios aliter et aliter. Quidam enim corporalia eius miracula stupentes, maiora intueri non norunt: quidam vero ea quae gesta audiunt in corporibus, nunc amplius in animis admirantur. Dicit ipse Dominus, Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat . Non utique alios Filius, alios Pater; sed eosdem Pater et Filius: quia omnia Pater per Filium. Nemo ergo dubitet qui christianus est, etiam nunc mortuos suscitari. Sed omnis homo habet oculos, quibus videre potest mortuos resurgere ita, ut resurrexit filius huius viduae, qui modo ex Evangelio recitatus est: unde autem videant homines resurgere mortuos in corde, non omnes habent, nisi qui iam resurrexerunt in corde. Amplius est resuscitare semper victurum, quam suscitare iterum moriturum.