[1] In lectione sancti Evangelii hortatus est nos Dominus ad orandum. Petite, inquit, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo petit filius eius panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Aut cum petit ovum, numquid scorpionem porriget ei? Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Cum sitis, inquit, mali, nostis bona data dare filiis vestris. Miranda res, fratres: mali sumus, et bonum Patrem habemus. Quid evidentius? Audivimus nomen nostrum: Cum sitis, inquit, mali bona data nostis dare filiis vestris. Et quos dixit malos, videte qualem Patrem illis ostendit: Quanto magis Pater vester? Quorum Pater? Certe malorum. Et qualis Pater? Nemo bonus, nisi solus Deus .