[1] Hesterno die de iustificatione nostra, quae nobis est a Domino Deo nostro, sermo productus est, ministrantibus nobis, donante illo, audientibus vobis. Et cum simus in hac vita onerati sarcina corruptibilis carnis, non utique sine peccato; quia si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est : iustificatos tamen nos esse secundum modum peregrinationis nostrae, viventes ex fide quousque fruamur specie, claruit, quantum arbitror, Charitati vestrae. Incipitur ergo a fide, ut perveniatur ad speciem: via curritur, patria quaeritur. In peregrinatione dicit anima nostra: Quoniam ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus . In patria vero nullus orandi locus erit, sed tantum laudandi. Quare orandi locus nullus erit? Quia nihil deest. Quod hic creditur, ibi videtur; quod hic speratur, ibi tenetur; quod hic petitur, ibi accipitur. Perfectio tamen in hac vita nonnulla est, ad quam sancti martyres pervenerunt. Ideoque habet ecclesiastica disciplina, quod fideles noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur: pro caeteris autem commemoratis defunctis oratur. Iniuria est enim, pro martyre orare, cuius nos debemus orationibus commendari. Certavit enim contra peccatum usque ad sanguinem. Quibusdam vero adhuc imperfectis, et tamen ex parte iustificatis, ad Hebraeos dicit Apostolus: Nondum enim usque ad sanguinem pugnastis, adversus peccatum certantes . Si ergo illi nondum usque ad sanguinem, procul dubio aliqui usque ad sanguinem. Qui usque ad sanguinem? Utique sancti martyres; de quibus lectio sancti apostoli Iacobi modo audita est. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Perfectis iam dicitur, qui etiam possunt dicere: Proba me, Domine, et tenta me . Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet.