Close Window

[1] Audivimus in Evangelio Dominum exhilaratum spiritu dixisse Deo Patri: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo agnoscit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis agnoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. In clamando laboramus, in audiendo laboratis. Audiamus ergo eum qui sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis. Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus homines mortales, fragiles, infirmi, lutea vasa portantes, quae faciunt invicem angustias? Sed si angustantur vasa carnis, dilatentur spatia charitatis. Quid ergo dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, nisi ut non laboretis? Denique promissio eius in promptu est: quoniam laborantes vocavit, quaererent forte qua mercede vocati sunt: Et ego vos, inquit, reficiam.