[1] Audistis sanctum Evangelium, quomodo Dominus Iesus, in eo quod Pharisaeis dicebat, suos utique discipulos commonebat, ne in corporis mundatione putarent esse iustitiam. Omni enim die Pharisaei, antequam pranderent, abluebant se aqua: quasi quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio. Denique quales essent, ostendit. Ille dicebat qui videbat: non enim tantum facies eorum, sed etiam interiora cernebat. Denique ut hoc sciatis, ille Pharisaeus cui respondit Christus, apud se ipsum cogitavit, voce non sonuit, et ille tamen audivit. Apud se enim reprehendit Dominum Christum, quia sic venit ad convivium eius non lotus. Ille cogitabat, hic audiebat, ideo respondebat. Quid ergo respondit? Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis: intus autem pleni estis dolo et rapina. O venire ad prandium! quomodo non pepercit homini a quo fuerat invitatus? Magis obiurgando pepercit, ut correcto in iudicio parceret. Deinde quid ostendit nobis? Quia et Baptismum, quod semel adhibetur, per fidem mundat. Fides autem intus est, non foris. Unde dicitur et legitur in Actibus Apostolorum, Fide mundans corda eorum . Et apostolus Petrus in Epistola sua ita loquitur: Sic, inquit, et vobis dedit similitudinem de arca Noe, quomodo octo animae salvae factae sunt per aquam. Et adiunxit: Sic et vos simili forma Baptisma salvos faciet; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio . Hanc conscientiae bonae interrogationem Pharisaei contemnebant, et quod erat foris lavabant: intus inquinatissimi permanebant.