Close Window

[1] Apostoli sancti dicebant ad Dominum Iesum, Domine, doce nos orare, sicut Ioannes docuit discipulos suos. Tunc ait Dominus orationem, Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne patiaris nos induci in tentationem, quam ferre non possumus: sed libera nos a malo. Vides quam brevis oratio, et omnium plena virtutum? Primus sermo, quantae gratiae? O homo, faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos in terram dirigebas; et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt: ex malo servo, factus es bonus filius: ideo praesume non de operatione tua, sed de Christi gratia; Gratia enim salvati estis , Apostolus ait. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis, non est superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit, ad Patrem qui per Filium te redemit, et dic, Pater noster. Bona praesumptio, sed moderata. Patrem dicis, quia filius; sed noli tibi aliquid specialiter vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater: quia illum solum genuit, nos creavit. Dic ergo et tu per gratiam, Pater noster, ut filius esse merearis; Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse commenda. Pater noster, qui es in coelis. Quid est, in coelis? Audi Scripturam dicentem, Excelsus super omnes coelos Dominus . Et ubique habes quod super coelos coelorum Dominus sit: quasi non in coelis et Angeli, quasi non in coelis et Dominationes; sed in coelis illis, de quibus dictum est, Coeli enarrant gloriam Dei . Coelum est ibi, ubi culpa cessavit. Coelum est ibi, ubi flagitia non sunt. Coelum est ibi, ubi nullum mortis est vulnus.