Close Window

[1] Ad apostolicam lectionem aures et animum intendat Sanctitas vestra, adiuvando nos affectu vestro apud Dominum Deum nostrum, ut ea quae ille nobis revelare dignatur, ad vos apte atque salubriter proferre possimus. Ergo cum legeretur, audistis dicentem apostolum Paulum, Nos enim sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus. Scio plerosque codices habere, Qui spiritu Deo servimus. Quantum autem inspicere potuimus, plures graeci hoc habent, Qui spiritui Dei servimus. Sed non ibi quaestio est. Manifestum est enim utrumque, et congruum regulae veritatis, quia et spiritui Dei servimus, et non carne, sed spiritu Deo servimus. Carne enim servit Deo, qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro ad bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo: quia carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo. Spiritus enim regit, caro regitur: nec spiritus bene regit, si non regatur.