monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 135, 5
Si ergo pro aliquo talium scribimus, aut scripsimus vobis, ita preces nostrae apud vos efficacem obtineant locum, ut et petitiones vestrae apud nos opportuno tempore desiderabilem sortiantur effectum. Eum enim erga vos gerimus paternae benignitatis affectum, ut nihil vobis velimus praecipere aut petere, quod in vestri honoris redundare debeat detrimentum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below