monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 119, 2
De facundia et discretione tua magna coniiciens, tibi negotia mea mandaveram apud principem peragenda: ea enim pro maxima parte expedieram; sed eadem enormiter impedisti. Cumque iam vota mea navigarent in portu, me tua temeritate in pelagus reiecisti. Excessisti mandati limites, quia commotus ad modicum unius hominis verbum et calore iracundiae ductus, temperantiae frenum in verba contumeliae relaxasti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below