Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 31, 6 Quis miseriam et infirmitatem inter Dei dona non computet, cum Christus Apostolo dicat: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur? Idcirco idem Apostolus edoctus in schola experientiae, quod Magister quandoque praedixerat: Quando, inquit, infirmor, tunc fortior sum et potens. Quod enim apud sapientiam huius mundi, quae stultitia est apud Deum, videtur afflictio, consolatio est his qui recto sunt corde.