Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 30, 26, 2 Montes accipimus omnes elatos huius saeculi, qui in corde suo altitudine terrena tumuerunt. Sed quia etiam tales Dominus Ecclesiae suae corpori conversos inviscerat, eosque a priori elatione commutans, in sua membra transformat, isti montes pascuae eius sunt, quia nimirum de conversione errantium, et de superborum humilitate satiatur, sicut ipse ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit. Et sicut apostolis ad praedicationem missis praecepit, dicens: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. De his montibus per Prophetam dicitur: Non repellet Dominus plebem suam, quoniam in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit. Altitudines enim montium elationes sunt utique superborum. Quas Dominus conspicere dicitur, id est ab iniquitate sua in melius commutare. Convertit namque Dominus eum quem conspicit. Unde scriptum est: Conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis; et egressus foras flevit amare. Et sicut Salomon ait: Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. De hoc respectu montium rursum per prophetam dicitur: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, quia post perversitatis suae duritiam, divina formidine liquefacti, ab illo prius rigido tumore substrati sunt.