monumenta.ch

Boethius Boethius, Categoriae Aristotelis Latine versae, p5, 10
Non enim quoniam sunt affecti aliquo modo, unumquodque huiusmodi dicitur, sed quod habeant potentiam naturalem vel facere quid facile vel nihil pati; ut pugillatores vel cursores dicuntur non quod sint affecti, sed quod habeant potentiam hoc facile faciendi, salubres autem dicuntur eo quod habeant potentiam naturalem ut nihil a quibuslibet accidentibus patiantur, insalubres vero quod habeant impotentiam nihil patiendi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below