monumenta.ch > Vitruvius > sectio 8
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Vitruvius, de Architectura, 2, 8, 8
Itaque si qui voluerit ex his commentariis animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit rationem habere. Non enim quae sunt e molli caemento subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate non ruinosae. Itaque cum arbitri communium parietum sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretia praeteritorum annorum singulorum deducunt octogesimas et ita - ex reliqua summa parte reddi pro his parietibus - sententiam pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare.