monumenta.ch > Solinus > sectio 3
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 24, 3
Diuidua est provinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. Nihil in ea otiosum, nihil sterile: quicquid cuiuscumque modi negat messem, viget pabulis; etiam quae arida sunt, ab sterilitate rudentum materias nauticis subministrant. Non coquunt ibi sales, sed effodiunt.