monumenta.ch > Solinus > sectio 11
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 23, 11
Rex unus est universis: nam quotquot sunt, omnes angusta interluvie dividuntur. Rex nihil suum habet, omnia universorum: ad aequitatem certis legibus stringitur; ac ne avaritia devertat a vero, discit paupertate iustitiam, utpote cui nihil sit rei familiaris: verum alitur de publico.