monumenta.ch > Solinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 23, 6
Mare quod Hiberniam et Britanniam interluit, undosum inquietumque toto in anno, nonnisi pauculis diebus est navigabile. Navigant autem vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum bubulorum: quantocumque tempore cursus tenebit, navigantes escis abstinent. Freti latitudinem in centum viginti millia passuum diffundi, qui fidem ad verum ratiocinati sunt, aestimarunt.