monumenta.ch > Solinus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 5, 2
Ergo Sicilia, quod cum primis adsignandum est, diffusis prominentibus triquetra specie figuratur. Pachynus aspectus in Peloponnesum et meridianam plagam dirigit, Pelorias adversa vespero Italiam videt, Lilybaeum in Africam extenditur. Inter quae Pelorias praestat laudata unico soli temperamento, quod neque umido in lutum madefiat neque fatiscat in pulverem siccitate.