monumenta.ch > Solinus > sectio 4
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 3, 4
Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus edit quem catochiten vocant lapidem fatu dignissimum. Maior est ceteris qui ad ornatum destinantur nec tam gemma quam cautes. Idem inpositas manus detinet, ita se iunctis corporibus adnectens ut cum ipso haereant quibus tangitur; *sic ei inest velut de glutino lentiore nescio quid par atque gummi.