monumenta.ch > Solinus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Solinus, Mirabilia, 3, 2
sed quantum residendum est, si dilatis quae praecipua sunt per quandam desidiam, aut Pandateriam aut Prochytam dicamus, aut ferri Ilvam feracem, aut Caprariam quam Graeci Aegilon dicunt, aut Planasiam de facie supinati sic vocatam, vel Columbariam avium hoc nominis matrem, vel Ithacesiam Ulixis speculam, vel Aenariam, Inarimen Homero nominatam, aliasque laetas non secus. Inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumvecti plenissima narrandi absolverunt diligentia, nihilque omissum quod retractanti non sit supervacuum: