monumenta.ch > Seneca > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca, de Vita Beata, 15, 3
Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quidquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum si nihil se pretiosius novit invictam, sub iugum mittit. Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna; sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.