monumenta.ch > Ratherius Veronensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ratherius Veronensis, Itinerarium, p12, 5
Quod igitur Deo ipsi valde bonum est, visum nobis quomodo esse debet invisum? Intelligamus ergo non illud saeculum, quod mundus vocatur, hoc est, coelum, terram, mare et omnia quae in eis sunt, vel illas revolutiones temporum, propter quas nostra ista vocatur saeculum vita, odio habere quemvis debere; sed quod perperam in hoc agitur saeculo, hoc est, superfluitatis primum illorum ambitum, quae usui nostro istud ministrat saeculum, inde voluptatem, post omnimodam vitiositatem.