monumenta.ch > Pelagius I > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Pelagius I, Epistolae, p23, 2
Simili quidem modo et de Syracusanae urbis antistite optaveramus in ipso initio gloriae vestrae desideriis obedire, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre sacerdotii coegisset; ob hoc quod vel personae qualitas, et sicut vos melius nostis, vel superstes uxor, aut filii per quos ecclesiastica solet periclitari substantia, nostros animos diutius ab eius ordinatione suspenderent.