monumenta.ch > Pelagius I > sectio 15
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Pelagius I, Epistolae, p22, 15
Recolere enim debet celsitudo vestra quid per vos Deus fecerit tempore illo quo, Istriam et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum principem exinde retulissetis; et quid fieri debuisset, eius iterum scriptis recognovissetis, et inter ubique ferventes hostes, Ravennam tamen, et is qui ordinabatur et is qui ordinaturus erat, providentia culminis vestri deducti sunt.