monumenta.ch > Pelagius I > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Pelagius I, Epistolae, p22, 2
Sed nec licuit aliquando nec licebit particularem synodum ad diiudicandum generalem synodum congregari. Sed (Ivo, p. IV, cap. 239) quotiens aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intelligunt rationem, aut sponte hi qui salutem animae suae desiderant ad apostolicas sedes pro recipienda ratione conveniant, aut si forte, sicut de talibus dictum est, peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3), ita obstinati et contumaces exstiterint, ut doceri non velint, eos ab eisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut ne aliorum perditio esse possint secundum canones per saeculares opprimi potestates.