monumenta.ch > Pelagius I > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Pelagius I, Epistolae, p22, 1
Istud est quod a vobis poposcimus, et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis, et iste qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat, et ille qui contra morem antiquum eum ordinare praesumpsit, debitae canonibus vindictae subiaceat.