monumenta.ch > Pelagius I > sectio 3
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Pelagius I, Epistolae, p5, 3
Nec licuit alicui aliquando, nec licebit particularem synodum congregare: sed quoties aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intelligunt, rationem, aut sponte ii qui salutem animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro recipienda ratione conveniant, aut si forte (sicut de talibus scriptum est (Prov. XVIII), Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit ) ita obstinati et contumaces exstiterint, ut doceri non velint; eos ab eisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut (ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per saeculares comprimi potestates.