monumenta.ch > Pelagius I > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Pelagius I, Epistolae, p5, 2
Istud est quod a vobis poposcimus, et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis; ut et iste qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat; et ille qui contra morem antiquum eum ordinare praesumpsit, canonum vindictae subiaceat.