monumenta.ch > Pelagius I > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Pelagius I, Epistolae, p2, 16
Nolite ergo dubitare huiusmodi homines principali vel iudiciali auctoritate comprimere: quia regulae Patrum hoc specialiter constituerunt, ut si qua ecclesiastici officii persona cui subiectus est restiterit, vel seorsum collegerit, aut aliud altare erexerit, seu schisma fecerit; iste excommunicetur atque damnetur.