monumenta.ch > Othlonus S Emmerammi Ratisponensis > sectio 6
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, De admonitione clericorum et laicorum, p2, p1, 6
Sed quia huiusmodi iudicium in angelicis spiritibus iam factum est (nam quidam eorum pro obedientiae suae meritis ita beatitudini sempiternae sunt deputati, ut nihil aliud quam bonum velle possint; quidam vero pro superbia in aeternas poenas proiecti ad nulla nisi ad mala rationem datam flectere queunt) soli homines adhuc restant qui concessam rationis et arbitrii facultatem ad utrumque divertere valeant.