monumenta.ch > Othlonus S Emmerammi Ratisponensis > sectio 4
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, De admonitione clericorum et laicorum, p2, p1, 4
Aut enim est rationalis, ut angelici spiritus et homo; aut animalis, ut omnia quae flatu vitali sine ratione potiuntur; aut neutrum est, habens tantummodo esse, ut arbores et lapides: unde omnino patet quia omnis creatura Deo, a quo omne quod est habet, se quoque subdere debet; cuius nimirum subiectionis omnis ratio et observantia ad solam rationalem creaturam pertinet, id est ad angelos et homines.