monumenta.ch > Odo Cluniacensis > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Odo Cluniacensis, Opuscula de musica, p5, p3, p1, 1
In mensuris fistularum istae sunt voces CDEFG a c. Gravis C, quae est prima fistula, longitudo ponitur ad placitum: quae divisa per quatuor passus, uno passu sublato reddit fistulam F. Quae C si dividatur in tres passus, tertio passu sublato reddit fistulam G. G autem divisa in tres, quarto passu adiuncto reddit fistulam D retro; D vero partita in tres, tertio sublato, reddit a; a divisa in tres, quarto passu apposito reddit fistulam E retro.