monumenta.ch > Notkerus Balbulus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 4, 13, 1
Apud Pergamum Asiae urbem nativitas sanctorum Carpi episcopi, et Papyrii diaconi, et Agathonicae optimae feminae, aliarumque multarum, quae pro beatis confessoribus martyrio coronatae sunt. Cum quibus et vir mirabilis Iustinus philosophus, qui in habitu quoque philosophorum incedens, pro religione Christiana plurimum laboravit. Intantum ut Antonino Pio et filiis eius et senatui librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque crucis non erubesceret. Cumque iam secundum librum successoribus praefati imperatoris, id est Antonino Vero et Aurelio Commodo, pro religionis nostrae defensione porrexisset, remunerationem linguae fidelis martyrii munus accepit.