monumenta.ch > Isidorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Epistolae, 12, 1, 3
Utrumque enim ago, et officium inquisitionis persolvo, et tibi contra te causarum mearum necessitates dirigo, quod ut benignissime tuo auditui admittas, in ingressu huius dictationis portaque prostratus, peto a culmine vestri apostolatus; et quanquam vacillet calumniae obiectio, ubi lacrymarum est intercessio, cum lacrymae non sint signa calumniae, tamen sint, opto, et lacrymabiles calumniae, et calumniabiles lacrymae.