monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, 23, 6
Sicut enim forma hominis videtur, et anima eius carnalibus oculis videri non potest, et tamen in duabus naturis unus homo est; sic Filius Dei, qui in utero Virginis de Spiritu sancto conceptus, homo factus est, in humanitate sua ab omni carne videbatur, et in deitate sua invisibilis est, et etiam in duabus naturis, scilicet humanitatis et deitatis suae, unus Deus existit.