monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, 23, 5
Igneus enim Spiritus sanctus, qui ignea vita et vera accensio et aequalis vita in aeternitate est, et per quem omnes formae quae per Filium Dei formatae sunt, invisibiliter moventur; in virginem, quae creatura est, a patre processit: uterumque illius igne suo ita accendebat, ut ipsa per eum impraegnata, Verbum Dei (per quod omnes creaturae factae sunt) sine carnali patre genuerit.