monumenta.ch > Hilarius Pictaviensis > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hilarius Pictaviensis, Liber de synodis seu fide orientalium, 43, p0, 1
Deum omnium nostrum Dei filium, ante quam corporeus nascitur, negaturi tamen secundum praescientiam et praedestinationem, non secundum naturae subsistentis essentiam, fuisse confirmant: id est, ut per praescientiam Patris, quia eum praedestinavit ut esset aliquando, scilicet gignendus ex virgine, nuntiatus nobis fuerit potius, quam ante saecula in naturae divinae substantia natus exstiterit: utque omnia, quae ipse in prophetis de corporationis suae ac passionis sacramentis locutus est, ipsa illa secundum praescientiam de eo a Patre sint dicta.